- DELIACA Suppellex
- DELIACA SuppellexCic. appellata, in qua erant triclinia et lecti, cum pedibus et fulcris, ex aere Deliaco factis, Baifius l. de Vasculis, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Sic meminit Deliacorum Ael. Lamprid. in Alexand. Sever. Isium et Serapium decenter ornavit, additis signis et deliacis et omnibus mysticis, h. e. vasis Deliacâ specie, aut quae Deliaca imitarentur, uti loquitur Plin. l. 34. c. 2. Casaub. add. De aere autem illo sic habet Antiquissima aeris gloria Deliaco fuit, mercatus in Delo concelebrante toto orbe, et ideo cura officinis triclineorum pedibus fulcrisque. Ibi prima nobilitas aeris, quae pervenit deinde ad Deûm simulacra, effigiemque hominum et aliorum animalium. Proxima laus Aeginetico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.